- AEACUS
- I.AEACUSIovis ex Europa, sive ex Aegina fil. Hie apud Oenopiam (sic quidem legitur, sed nisi mendum sit apud Strabonem, Oenonem legendum est) regnâsse dicitur, quem, ex nomine matris, Aeginam nominavit. Ovid. Met. l. 7. Fab. 25.Oenopiam veteres appellavêre: sed ipseAeacus Aeginam, genetricis nomine, dixit.Ubi, cum ob pestem defecillent homines, Iovem oravit, ut formicas, quas viderat, hominesfaceret, et exauditus eos Myrmidonas ex etymo vocavit. Ovid. ubi supra.Vota Iovi solvo, populisque vecentibus urbemPartior: et vacuos priscis cultoribus agros,Myrmidonasque voco, nec origine nomina fraudo,Corpora vidisti, mores quos ante gerebantNunc quoque habent, parcum genus est, patiensque laborum,Quaesitique tenax, et qui quaesita reservent.Endeida Chironis filiam in uxorem duxit, ex qua Telamonem genuit, et Peleum. Deinde e Psamathe Nerei filia compressâ genuit tertium, Phocum; quem Peleus occidit. Aeacum autem tantae iustitiae fuisse dicunt, ut apud inferos animarum creditus fuerit a Plutone delectus iudex cum Minoe, et Rhadamantho. Horat. l. 2. Carm. Od. 13.Quam pene furvae regna proserpinae,Et iudicantem vidimus Aeacum.Propert. l. 4. Eleg. 12.Aut si quis positâ iudex sedet Aeacus urnâ,In mea sortitâ iudicet ossa pilâ.Ovid Met. l. 13.Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illicReddit, ubi Aeolidem saxum grave Sisyphon urget.Idem in Ibin. ----- ----- TuasqueAeacus in poenas ingeniosus erit.II.AEACUSfluv. Stephano, circa Narrabonitem portum. In ditione Narbon.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.